- 41 - 1376. Dezember 27. In nomine domini amen. Cunctorum factorum perit memoria nisi fuerint scriptis publicis roborata. Noverint igitur universi presencium noticiam habituri, Quod coram nobis fratre Nicolao Abbate in Ruda, Iohannes filius Subischkonis scultetus in villa nostra Stanicz dicta, de bona voluntate et maturo consilio suorum amicorum rite et racionabiliter vendidit Iohanni Neduschlo et suis heredibus et legittimis successoribus Sculteciam in villa Monasterij Stanicz dicta, et unum mansum agri ad predictam sculteciam pertinentem, et molendinum positum supra piscinam Monasterij in fluvio Stanicz dicto, quam piscinam ipsi et sui legittimi successores quociens destructa vel alio modo necesse fuerit tenentur reparare, nullos inde pisces percipientes, sed omnes pisces in eadem piscina sint Monasterij sepedicti, et unum locum ubi potest edificare tabernam in Zawada. Ista omnia iam ante dicta dedit pro sedecim marcis, in metis et granicijs cum omnibus proventibus et libertatibus sicut ab ipso et suis predecessoribus antiquitus sunt possessa, Iure hereditario perpetue possidenda. Et omnia predicta sunt libera a monasterio donata, ob omni censu, exaccionibus, decimis et alijs solucionibus que cernuntur ad monasterium pertinere. Tercium vero denarium de omni Iudicio ibidem percipiet. Et sepedictus Iohannes et sui heredes seu legittimi successores tenentur servire de predictis bonis sepedicto Monasterio Ruda dicto ubicunque necesse fuerit, in equis ipsius monasterij et alijs iuvaminibus. At vero sepedictus Iohannes Subischkonis dedit lohanni Neduschlo Privilegium antiquum supra predicta confectum, quod fuit omnino putrefactum et multa foramina habuit, cum dimidio sigillo eciam putre- facto. Nos vero frater Nicolaus Abbas sepedictus respicientes preces et servicia sepedicti Iohannis, dedimus de consilio et consensu seniorum nostrorum eidem et suis successoribus presentem litteram secundum continenciam littere prioris. Et ut presens pagina firmitatem optineat et inconvulsa maneat, Sigillo nostro et sigillo Conventus nostri appendio est robo-rata. Acta sunt hec in Taberna in Stanicz Presentibus domino Nicolao Plebano, et Scabinis P…… Paulo, Mycola, Zlaveck, Pyotir, Gorsutko, Gregorz, et omni communitate eiusdem ville. Datum vj° kalendas Ianuarij Anno domini Millesimo Tricentesimo Septuagesimo septimo. Die Siegel sind verloren, das Pergament durch Feuchtigkeit beschädigt Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.
Zamknij dokument |